- COENOTAPHIUM
- COENOTAPHIUMmelius, Cenotaphium, Graece Κενοτάφιον, tumulus dictus est, in honorem peregre defuncti, domi exstructus. Postquam enim istiusmodi demortui anima sollenni ritu ter vocata esset, quod ἀνακαλέσαςθαι την` ψυχὴν dixêre,----- ----- Manes ter voce vocare:Unde Virg. Ecl. 6. v. 44.----- Hylam nautae quô fonte relictum.Clamâssent, ut littus Hyla, Hyla, omne sonaret.Imaginarium ipsi fecêre funus, quod Κενοτάφιον, et ritum Κενοταφεῖν vocavêre; Euripides, in Helena, v. 1562.Ο῝ν Τυνδαρὶς παῖς ἥδ᾿ ὐπόντα κενοταφεῖ,Quem Tyudaris puella haec absentem imaginariô tumulô benorat.Meminit huius moris Poetae modo laudati Schloiastes, in Hecuba: Εἰώθασιν, inquiens, εἱ Ε῞λληνες τῷ εὐκλεεῖ τὰ καθορθώματα, κἀν ἐπ᾿ ἄλλῃ τῇ γῇ ταφέντι, χῶσαι τὸ Κενοτάφιον εἰσ τὸ ξῇν τῆς μνήμης, Soliti sunt Graeci in viri bene meriti, licet absentis, honorem, Cenotaphium excitare, ad nominis memoriam immertalitati consecrandam. Nonnus Κενήριον istiusmodi monumentum vocat: Vig. Tumulum inanem, loquens de Aenea, l. 6. Aen. v. 505.----- Tumulum Rhoeteo in litore inanem.Constitui.Ovid. Sepulchraum inane, de Progne, l. 6. Met. fab.i 8. v. 568.----- ----- Et inane sepulchrumConstituit.Indem honoris exhibuêre Athenoenses olim, omnibus in mari mortuis: Pythagoraei iis inprimis, qui a Philosophia sua descivissent; tales enim, velut peregre mortuos, iudicârunt a patrio solo aberrâsse. Eôdem honore dignabantur Graeci illos, quorum in proelio occisorum cadavera reperiri non poterant: Funebri enim pompâ in locum destinatum gestabatur inane feretrum, et columnis Epitaphiisque vel potius Cenot aphiis magnifice exstructis memoria defuncti honorabatur. hinc iterum Ovid. l. 11. Met. fab. 10. v. 429.Et sape in tumulis sine corproe nomina legi.Vide Frac. Rossaeum, Arcbaeol. Attic. l. 5. c. 17. et hîc in voce Monumentum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.